Martinus filius Grege impeciit ioubagiones Ethae, filii Achillis comitis, scilicet Cheym, Tumpam, Olbruh, Olferih, Pacam, Tusam pro centum porcis violenter ablatis iudice Mica, comite de Bichor, pristaldo Iancu filio Silvestri. Martinus itaque et pristaldus eius in prima septimana Domine in tua fuerunt Waradini, praenominati autem ioubagiones non fuerunt. Sed quidam sacerdos veniens dixit, quod dominus illorum esset in curia et sine domino eorum ipsi non essent iussi venire. Martinus itaque et pristaldus eius, ut ipsi dixerunt, ad iudicem praefatum redierunt et a iudice ad nos reversi dixerunt, quod iudex condemnavit illos et etiam a capitulo pro condempnatis haberi mandavit.
Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!
Caută în cea mai mare arhivă digitală de ziare din Europa de Est, ce conține reviste, publicații științifice, săptămânale și cotidiene.