Lam 4

Full text search

Lam 4
Lam 4.1
aleph quomodo obscuratum est aurum mutatus est color optimus dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum
Lam 4.2
beth filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli
Lam 4.3
gimel sed et lamiae nudaverunt mammam lactaverunt catulos suos filia populi mei crudelis quasi strutio in deserto
Lam 4.4
deleth adhesit lingua lactantis ad palatum eius in siti parvuli petierunt panem et non erat qui frangeret eis
Lam 4.5
he qui vescebantur voluptuose interierunt in viis qui nutriebantur in croceis amplexati sunt stercora
Lam 4.6
vav et maior effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum quae subversa est in momento et non ceperunt in ea manus
Lam 4.7
zai candidiores nazarei eius nive nitidiores lacte rubicundiores ebore antiquo sapphyro pulchriores
Lam 4.8
heth denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum
Lam 4.9
teth melius fuit occisis gladio quam interfectis fame quoniam isti extabuerunt consumpti ab sterilitate terrae
Lam 4.10
ioth manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei
Lam 4.11
caph conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suae et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta eius
Lam 4.12
lamed non crediderunt reges terrae et universi habitatores orbis quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Hierusalem
Lam 4.13
mem propter peccata prophetarum eius iniquitates sacerdotum eius qui effuderunt in medio eius sanguinem iustorum
Lam 4.14
nun erraverunt caeci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suas
Lam 4.15
samech recedite polluti clamaverunt eis recedite abite nolite tangere iurgati quippe sunt et commoti dixerunt inter gentes non addet ultra ut habitet in eis
Lam 4.16
fe facies Domini divisit eos non addet ut respiciat eos facies sacerdotum non erubuerunt neque senum miserti sunt
Lam 4.17
ain cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quae salvare non poterat
Lam 4.18
sade lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster
Lam 4.19
coph velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli super montes persecuti sunt nos in deserto insidiati sunt nobis
Lam 4.20
res spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus
Lam 4.21
sen gaude et laetare filia Edom quae habitas in terra Hus ad te quoque perveniet calix inebriaberis atque nudaberis
Lam 4.22
thau conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages