AD LECTOREM

Full text search

AD LECTOREM
ALEXANDER ille Magnus, cum a patre adhortaretur, vt, cum et levitate corporis et velocitate pedum valeret, Olympiacis ludis stadium curreret, dixisse fertur se id libenter esse facturum, si reges certantes videret, Iulius vero Caesar primus Romanorum imperator, cum legeret res gestas illius Alexandri, collachrymavisse dixisseque ad amicos: Is cum hac esset aetate, Darium vicit, mihi vero in hanc usque diem nihil est gestum, et rursus cum iure dicendo conventus circumiret Gadesque venisset, animadversa apud Herculis templum Alexandri imagine ingemuisse et quasi pertaesum esse ignaviam suam, quod nihil tum a se memorabile actum esset in aetate, qua Alexander orbem terrarum subegisset. Cum itaque manifestissimum ac certissimum sit exemplis hominum ingenia magis moveri, quam verbis, non solum plebeia, verum etiam excellentia, prudentiae plenum, honestum ac etiam utile consilium esse iudico, quo reverendissimus dominus frater Georgius, episcopus Varadiensis, regni Hungarię et Transsilvaniae iudex generalis ac locum tenens etc. exemplum seu ritum explorandae veritatis, quo nostra gens hoc est Hungarica ante annos trecentos et quadraginta Bela IIII. rege Hungariae in controversiis dirimendis usa est, una cum certis eius testimoniis in sacrario summi templi Waradiensis repertis ac singulari diligentia collectis bonaque fide descriptis suis sumptibus typis excudi et in lucem edi curavit. Nam huius rei cognitio, cum ex ea facile intelligi potest prioribus temporibus quantum fuerit studium quantave diligentia ipsorum gubernatorum et iudicum, ne secundum eos, qui iniustam habuissent causam, iudicaretur, praeterquam quod delectat, eciam monet omnes quidem homines cuiuscunque nationis, imprimis tamen nostrates (turpe est siquidem in re honesta maiorum non sequi studium), ut in omnibus negotiis publicis et privatis, maxime autem in iudiciis forensibus iustitiam amplectantur et contra iniustitiam fugiant et detestentur. Et simul illos vanitatis arguit, imo convincit, qui, quum nostram patriam nunquam viderint, nescio unde, aut quorum sermonibus adducti, non dubitarunt etiam suis scriptis veluti Apollinis oraculum inserere nostram gentem more ferarum et pecorum sine legibus, sine iudiciis et sine disciplina vitam duxisse et ducere. At hii vel his testimoniis mendacii convincuntur, quae satis superque declarant eciam maiores nostros habuisse suas leges suaque iudicia, et quidem pro ratione gentis aspera et rigida. Nam nulla personarum habita ratione is, de cuius sermone dubitabatur, si res ita ferebat, Waradinum a suo iudice mittebatur ibique invocato divini nominis auxilio remotisque omnibus incantationibus compellebatur ferrum ignitum et candens manibus suis non attingere tantum, verum etiam gestare idque ad sermonis sui veritatem explorandam. Nam si ferro illo gestato manus eius adurebantur, falsum dixisse iudicabatur condemnabaturque, sin minus, verum et iustificabatur.
Placet autem quibusdam maiores nostros hoc genus examinis a suis maioribus accepisse. Nam dicitur apud illos Hungaros, quos adhuc Scythia, vetus nostrorum maiorum sedes alit, etiam hodie in tribunali, dum iudicia exercentur, in caldario subiecto igne plumbum fervere et in plumbum illud manus suas illos ingerere, quorum sermo in dubium vocatur, ut hac ratione sermonis exploraretur veritas. Illos itaque, qui amantes fuere veritatis, manus suas ex illo plumbo citra omnem offensionem educere, non secus atque ex aqua tepida, eos vero, qui anteposuissent vanitatem veritati, cum suae manus periculo. Michi tamen aliunde hic mos explorande veritatis desumptus fuisse videtur. Nimirum ex illo ritu Iudaico, quo mulier ea, quae in suspicionem adulterii venisset, explorabatur. Nam apud Iudęos, si qua mulier in suspicionem iustam adulterii cecidisset, maritus eius accedebat ad iudices civitatis suae negotiumque ipsum illis proponebat. Illi vero mittebant eam cum testibus idoneis Ierosolymam ad summum consistorium, in quo septuaginta sedebant senes. Hi primum terrebant mulierem, ne aquam maledictionis biberet et se mortis periculo exponeret, sed libere confiteretur crimen. Quae, si confitebatur delictum, non compellebatur ad bibendam aquam amaram et maledictam, sed egrediebatur absque liberis sibique ipsi vivebat. Sin minus, ducebatur ad portam templi orientalem statuebaturque a sacerdote coram Domino, ut ab eo, nimirum sancto et terribili perterrefieret et confiteretur delictum, mox, si sine confessione perseverasset, circumastantibus mulieribus privabatur omni ornatu, adeo etiam tegumento capitis. Deinde adiurabat eam sacerdos his verbis: Si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti thoro, non tibi nocebunt aquae istae amarissimę et maledictae. Sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero viro, det te Dominus in maledictionem et exemplum cunctorum in medio populi tui, et putrescere faciat femur tuum, et inflari uterum tuum. Ingrediantur aquae istae maledictae in viscera tua, ut intumescat uterus tuus et putrescat femur tuum. Muliere autem dicente: amen, amen, sacerdos scribebat verba adiurationis sive verba Domini in schedam et mittebat in aquam sanctam, quam ex labro in vas fictile acceperat, delens scripturam ipsam per aquam, et simul sumebat de pulvere tabernaculi et ponebat in illas aquas in horrorem poculi una cum aliis rebus amaris et porrigebat aquam illam amaram et maledictam mulieri illi ebibendam. Si itaque mulier illa innocens fuit, aqua illa nihil nocebat, sed potius proderat, nam a marito cognita concipiebat et ex infirma valida fiebat. Sin vero nocens, mox, ut ebiberat, venter intumescebat et femur putrescebat et moriebatur, ut Hebręi volunt, una cum adultero.
Cum itaque caeremonia candentis ferri similis fuerit caeremoniae purgationis zelotipiae, facile apparet ritum hunc ex illo fluxisse et a nostris maioribus ad dirimendas controversias cum summo timore et divini nominis reverentia usurpatum esse efficacemque fuisse iuxta haec testimonia non minus, atque olim illam zelotipiae purgationem divinitus in populo Dei institutam.
At si quis obiiciat hoc medium dirimendarum controversiarum minus licitum fuisse eo, quod ut Epistola ad Hebraeos caput 6. testatur, ad dirimendas controversias divinitus non ignitum ferrum sit institutum et propositum, sed ubi testes deficiunt, iusiurandum, in quo Dominus Deus, quem nihil latet, in testimonium adducitur, is, velim, cogitet primum, illo tempore nostram gentem, cum non ita pridem ad Christianismum conversa fuerat, quaedam eorum, quae voluntatis erant divinae, ignorare potuisse, deinde hunc ritum hodie nemini obtrudi, nec hoc consilio eius exemplum proponi, ut quis hunc aut similem ritum extra verbum Dei vel imitetur vel tentare audeat, sed ut hinc partim etiam apud ceteras nationes innotescat nostram gentem inde ab initio suas habuisse leges suaque iudicia et idcirco eam falso traduci, quod nulla sit in ea politia, nulla legum et iudiciorum observatio, nulla sontium et maleficiorum legittima ultio, partim, ut cognoscatur maxime autem a nostratibus, quales fuerint olim administratores reipublicae in nostra gente, quantaque cura et sollicitudine caverint, ne iustam habentes causam causa caderent iniuriaque afficerentur. Nam, etsi verbum caelestis Patris non tam clare sonabat ob iniuriam temporis in auribus illorum, atque in nostris hodie sonat, tamen vel ipsa natura duce optime noverant citra omnem personarum respectum secundum illos dandum esse iudicium, qui bonam et iustam haberent causam.
Non video igitur, cur studium illud non sit laudandum, ac eciam admirandum, cum et hodie, quae est hominum perversitas, optandum esset, si citra offensionem divinam fieri possit, ut simile quiddam iudiciis ipsis adhiberetur, quo sontes ab insontibus et causam iustam habentes ab his, qui iniustam habent, secerni et internosci possint. Nam sic minus esset et foret iniuriarum, minus oppressionum, minus eciam querelarum de iudicibus iudiciis, de testibus et sententiis, non tantum invidiarum, non tantum odiorum, nec insidiarum tantum. Nam, cum omnes fere homines fascinati sint Stoicis opinionibus, mira est paucitas eorum, qui sibi persvasum habeant, non nisi divina voluntate aut permissione fieri ea, quae fiunt causasque secundas ab ipso domino Deo pro sua voluntate et iudicio gubernari. Non est igitur, lector optime, cur hoc consilium, quo hoc exemplum explorandae veritatis eiusque testimonia edita sunt, naso suspendas adunco. Quamvis non est, quod quenquam id facturum timeam, quum id fieri non possit, nisi ab eo, qui studium falsitatis studio veritatis anteponere et exempla, quae hominibus instar stimuli ad amplectandam veritatem esse possint, e medio tollere velit. Vale bene et foeliciter. Colosvarii pridie Idus Maii.
Anno Christi domini servatoris nostri
M D L

 

 

Noviny Arcanum
Noviny Arcanum

Podívejte se, co o tomto tématu napsaly noviny za posledních 250 let!

Zobrazit

Arcanum logo

Arcanum Adatbázis Kft. je předním poskytovatelem obsahu v Maďarsku, které zahájilo svou činnost 1. ledna 1989. Společnost se zabývá rozsáhlou digitalizací, správou databází a vydáváním kulturního obsahu.

O nás Kontakt Tisková místnost

Languages







Noviny Arcanum

Noviny Arcanum
Podívejte se, co o tomto tématu napsaly noviny za posledních 250 let!

Zobrazit