Nr. 356. (345.)

Full text search

Nr. 356. (345.)
EDD.: Ed.pr. p.Qr-Qv. Bel p.262-263. Fejér VII/1 p.218 (nr. 186). Endlicher p.727. Kandra p.468. Karácsonyi - Borovszky p.289-20. TRANSL.: Kandra p.469. László király eml. p.63-64. Magyar középkor p.192-193 (nr. I,12). Magyar középkor2 p.201–202.
Anno dominicę incarnationis millesimo ducentesimo vigesimo nono tales a Ladislao, comite Bachiensi et iudice curię literę nobis sunt destinatę.
Universitati vestrę significamus, quod inter Gyopol ex una parte et filios Absalonis ex altera, scilicet Iohannem, Martinum, Paulum et Absalonem talis facta est conventio, quod praedium nomine Letha iuxta Beruciou dederunt fratri suo, Gyopol comiti, ipsi autem in concambium illius praedii acceperunt prędium campestre nomine Iobagi cum sexaginta marcis, quas memoratus Gyopol comes nobis praesentibus et coram pristaldo huius causę nomine Tuba persolvit in die Natalis Domini totaliter nominatis filiis Absolonis et ita absolutus ab omni cambio appropriavit sibi soli praedium, quod Leta vocatur.
His ita gestis utraque pars praestito sacramento super sepulchrum et reliquias Sancti regis Ladislai invicem sibi iuraverunt, quod de cętero sint pacifici nullum penitus malum unquam illaturi.

 

 

Arcanum Zeitungen
Arcanum Zeitungen

Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

Über uns Kontakt Press room

Languages







Arcanum Zeitungen

Arcanum Zeitungen
Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir