Nr. 357. (346.)

Full text search

Nr. 357. (346.)
EDD.: Ed.pr. p.Qv-Q2r. Bel p.263. Fejér VII/1 p.219 (nr. 187). Endlicher p.727-728. Kandra p.468-470. Karácsonyi - Borovszky p.290. TRANSL.: Kandra p.469-471.
Universus Waradinensis ecclesię conventus universis Ecclesię Sanctę filiis salutem in salutis auctore. Innotescat omnibus praesens scriptum inspecturis Ladislaum comitem de Bach, iudicem aulę regię talia nobis per literas suas auctoritate iudiciali praecepisse, quod ea, quę de exitu causę Symonis et fratris eius Wodasii, filiorum Chenke in parochia Bichoriensi ex una parte et filiorum Natus, scilicet Egidii et Stephani in parochia Bekes ex altera Michael clericus eius viva voce ediceret nobis, nos in registro nostro pro rato scriberemus. Michael autem in praesentia utriusque partis asseruit praenominatos filios Chenka a praenominatis filiis Natus novem capita hominum requisivisse, videlicet Lench cum duabus filiabus suis, scilicet Beda et Nuz et item Iacam cum duobus filiis, scilicet Choma et Michaele, Tumpam quoque cum filiabus suis, scilicet Mica et Penteca et cum causa eorum ad examen ferri candentis a praenominato iudice per pristaldum nomine Micou de villa Cundurus in parochia Bekes fuisset in Agriam destinata, filii Natus seipsos recognoscentes Simoni et fratri eius Vodasi se culpabiles reddidissent. Illi autem consilio et petitione proborum hominum inducti et inclinati unam ancillam de IX capitibus, scilicet Pentekam pręfatis eorum adversariis dimisissent reliquis in ius eorum devolutis.

 

 

Arcanum Zeitungen
Arcanum Zeitungen

Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

Über uns Kontakt Press room

Languages







Arcanum Zeitungen

Arcanum Zeitungen
Sehen Sie, was die Zeitungen in den letzten 250 Jahren zu diesem Thema geschrieben haben!

Zeigen Sie mir