Ps 145

Full text search

Ps 145
Ps 145.1
alleluia
Ps 145.2
lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
Ps 145.3
in filio hominis cui non est salus egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
Ps 145.4
beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
Ps 145.5
qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
Ps 145.6
et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
Ps 145.7
Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
Ps 145.8
Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
Ps 145.9
regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me