János deák pecséthamisitó társai.

Full text search

János deák pecséthamisitó társai.
Midőn Bebek Imre volt országbíró, erdélyi vajda és liptómegyei főispán, a megyében elszaporodott tolvajok, rablók és egyéb gonosztevők kiirtása végett vizsgálatot tartott, az átkos emlékű János deák, ismert oklevélhamisító mellett pénz és pecséthamisítókra is akadt. Ezek fészke Stojsafalva volt és tagjai odavaló birtokos nemesek, mint Veres Mátyás, továbbá János fia Máté és Miklós fia György. Mig János deákot elérte a megérdemlett büntetés, ezek – úgy látszik – megugrottak, csak birtokaiktól fosztotta meg őket Zsigmond király.
Relatio domini Nicolai de Kanisa
magistri thavarnicorum.
Nos Sigismundus dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. ac marchio Brandenburgensis etc. 137m[em]orie commendantes significamus tenore presentium quibus expedit universis, quod quia Mathyas Rufus de Stu˙chafalua malo fretus con[silio, non]nullorum sigillorum falsificator et plurimorum regnicolarum nostrorum per huiusmodi sui nephandi operis exercitium manifestus defraudator [repertu]s fore perhibetur, ideo nos ipsum Math˙am, scelerum patratorem de certa nostre maiestatis scientia cunctis possessionibus et portionibus possessionariis intra ambitum regni nostri situatis et existentibus privandum duximus et privamus ac destituimus presentium per vigorem. Consideratis itaque fidelitatibus et obsequiis fidelis nostri Stephani dicti Fytke, filii Ladizlai de Zkarus, quibus idem maiestati nostre se gratum reddidit et acceptum, volentesque ipsum eorundem intuitu, favore prosequi gratioso, prefatam possessionem Stuychafalua vocatam, in comitatu de Liptow existentem, que prefati Mathie Rufy prefuisse censetur, cum suis pertinentiis et utilitatibus universis sub eius veris metis et antiquis, quibus per dictum Mathyam Rufum hactenus tenta fuit et possessa, prefato Stephano dicto Fytke ac per eum Blasio, fratri suo, ipsorumque heredibus et posteritatibus universis nove nostre donationis titulo ac omni eo iure, que ipso possessio previa ratione nostre rite incumbit collationi, dedimus, donavimus et contulimus, ymmo danus, donamus et conferimus perpetuo possidendam, tenendam, pariter et habendam salvo iure alieno fidelium scilicet nostre maiestatis harum nostrarum testimonio litterarum, quas dum nobis in specie reportaverint, in formam nostri privilegii redigi faciemus. Datum in Zavazenthdemeter feria quinta proxima aute festum beati Mychaelis archangeli, anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo primo.
Eredetije hártyán, alján felzetes pecséttel, alatta a relatioval a gr. Pongrácz cs. bashalmi levéltárában 1. cs. 42. sz. – Hasonló tartalmu Mária királyné Szentmárton faluban okt. 7-én kelt oklevele u. ott. 1. cs. 43. sz. hártyán alján pecsét nyomaival alatta és az oklevél kezdetén: Relatio magistra Ladislai, magistri curie ad contenta litterarum regalium. Kivonatban Tört. Tár 1896. 511–512. l.
Relatio domini Johannis archiepiscopi Strigoniensis.
Nos Sigismundus dei gratia rex Hungarie, Dalmatie, Croatie etc. marchioque Brandenburgensis etc. memorie commendantes, tenore presentum significamus, quibus expedit universis, quod quia in congregatione generali viri magnifici domini Emerici Bubek, wayuode nostri Transsilvani, olym iudicis curie nostre et comitis Lyptou˙ensis per ipsum ex speciali nostre celsitudinis edicto in anno proxime elapso universitati nobilium et alterius status dicti comitatus hominum pro furibus, latronibus et aliis malefactoribus pro tunc in eodem comitatu, ut dicebatur multiplicatis conpesscendis et extirpandis celebrata, Mathe filius Johannis et Georgius filius Nicolai, tunc nobiles de Sto˙safalva per vicecomitem et iuratos assessores ipsius congregationis in numerum malefactorum traditi et proscripti extiterunt et offuscati, eoque monetarum et sigillorum falsorum cusores et sculptores manifeste reperti et comprobati fore dinoscuntur evidenter, pro eo nos dictos Mathe et Georgium, tanquam malemeritos possessionariis eorum iuribus universis ubivis ipsos contingentibus privantes et destitutos fore relinquentes eisdemque iuribus eorum possessionariis consuetudinaria lege regni nostri admittente nostris regiis manibus applicatis, considerantes fidelitates et fidelium obsequiorum laude digna merita ac gesta strenua fidelis nostri Petri filii Stephani de St˙nche, quibus ipse sacto regio dyademati et per consequens nostro culmini in cunctis nostris et regni nostri validis expeditionibus prosperis utputa et adversis cum sumpme fidelitatis constantia laborum instantia assidua et agilitate strenua, non parcendo rebus et persona suis, temporibus et locis opportunis intrepide studuit et nunc toto nisu anhelat complacere, quorum pretextu licet ipse per nos dono maiori foret premiandus (?) ut tamen eius voto aliquantis per respondere videamur, universas et quaslibet possessionarias dictorum Mathe et Georgii partiones in dicta possessione Stoysafalua vocata in comitatu Lyptovijensi predicto existenti habitas ratione previa collationi nostre pertinentes cum omnibus suis utilitatibus et pertinentiis universis, presertim terris arabilibus, cultis et incultis, pratis, fenetis, campis, pascuis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis, aquis, aquarumque decursibus ac generaliter quibuslibet utilitatum earundem integritatibus sub suis veris metis et antiquis, quibus eedem ab olym usque modo use extitissent et possesse, de consensu et bene placita voluntate serenissime principis domine Marie premissa dei gracia regine Hungarie, consortis nostre precare, prelatorumque et baronum nostrorum consilio prematuro ex certa scientia nostre maiestatis, noveque nostre donationis titulo et omni eo iure, quo eedem ad nostram regiam rite pertinere dinoscuntur collationem de nostris regiis manibus ipsi Petro filio Stephani et per eum Georgio et Nicolas, fratribus suis uterinis, eorumque heredibus, heredumque suorum successoribus et posteritatibus universis dedimus, donavimus et contulimus, ymo damus, donamus et conferimus eisdem perpetuo irrevocabiliter possidendam, tenendam, pariter et habendam pleno iure absque preiudicio iuris alieni per presentes, quas in nostri privilegii formam redigi faciemus, dum nobis in specie fuerint reportate Datum in descensu nostro campestri prope districtum Brancho, feria quinta proxima ante festum beate Margarete virginis et martyris, anno domini millesimo trecentesimo nonagesimo secundo.
Eredetije hártyán alján pecsét töredékével, alatta a relatio ismétlésével a gr. Pongrácz cs. bashalmi levéltárában 1. cs. 44. sz. Kivonatban a Tört. Tár 1896. 512. l.
DR. ZÁVODSZKY LEVENTE.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me