Nr. 358. (347.)

Full text search

Nr. 358. (347.)
EDD.: Ed.pr. p.Q2r. Bel p.263. Fejér VII/1 p.217-218 (nr. 185). Endlicher p.728-729. Kandra p.470-472. Karácsonyi - Borovszky p.291. TRANSL.: Kandra p.471-473. Békés p.32 (nr.17).
Cesar, princeps exercitus de Bekes, Petrus, Beda, Wse, Tiburtius, Laurentius, Paulus, Geysa centuriones litigaverunt pro quadam terra nomine Kechen cum Martino filio Misca coram Ladislao, comite Bachiensi et iudice curię dicentes terram Kechen esse terram castri de Bekes. Martinus autem respondit eam esse terram suam hęreditariam affirmans, quod eandem terram antecessores ipsorum, scilicet Chab, Sicund, Isumgut, Buus et reliqui cum civibus eiusdem castri a patre suo Myska et cognatis eius coram Gyula, comite palatino pro terra castri requisivissent et iudicio ferri candentis Orodini fuissent condemnati mediante pristaldo nomine Eusii filio Elię de villa Dran et hoc ostendit testimonialibus literis Orodiensis capituli. Quibus cum praenominati adversarii eiusdem Martini contradicere non auderent, praefatus iudex ipsos condemnavit et ut huius causę exitus indelebilis existat, utramque partem ad nos per pristaldum nomine Menget filium Cocbu de genere Tet Waradinum destinavit et executionem causę secundum omnem descriptionem testimonio nostro fecit ęternari.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me