= morabatur autem eo tempore in aula regis % cum Gabatha et Thara eunuchis regis = qui ianitores erant palatii
= cumque intellexisset cogitationes eorum = et curas diligentius pervidisset % didicit quod conarentur in regem Artarxersen manus mittere = et nuntiavit super eo regi
% qui de utroque habita quaestione % confessos duci iussit ad mortem
= rex autem quod gestum erat scripsit in commentariis % sed et Mardocheus rei memoriam litteris tradidit
= praecepitque ei rex ut in aula palatii moraretur = datis ei pro delatione muneribus
% Aman vero filius Amadathi Bugeus erat gloriosissimus coram rege % et voluit nocere Mardocheo et populo eius % pro duobus regis eunuchis qui fuerant interfecti
et diripuerunt bona vel substantias eorum
= epistulae autem hoc exemplar fuit
% rex maximus Artarxerses ab India usque Aethiopiam = centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus = qui eius imperio subiecti sunt % salutem dicit
= cum plurimis gentibus imperarem = et universum orbem meae dicioni subiugassem = volui nequaquam abuti potentiae magnitudine = sed clementia et lenitate gubernare subiectos = ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes = optata cunctis mortalibus pace fruerentur
= quaerente autem me a consiliariis meis % quomodo hoc posset impleri = unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat % et erat post regem secundus Aman nomine
= indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum = qui novis uteretur legibus % et contra omnium gentium faciens consuetudinem = regum iussa contemneret = et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret
= quod cum didicissemus = videntes unam gentem rebellem adversum omne hominum genus = perversis uti legibus = nostrisque iussionibus contraire = et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam
% iussimus ut quoscumque Aman qui omnibus provinciis praepositus est = et secundus a rege et quem patris loco colimus monstraverit = cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis = nullusque eorum misereatur = quartadecima die duodecimi mensis adar anni praesentis
= ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes % reddant imperio nostro pacem quam turbaverunt
pergensque Mardocheus fecit omnia quae ei mandaverat Hester
% Mardocheus autem deprecatus est Dominum = memor omnium operum eius
et dixit % Domine Domine rex omnipotens = in dicione enim tua cuncta sunt posita = et non est qui possit tuae resistere voluntati % si decreveris salvare Israhel
= tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur
% Dominus omnium es nec est qui resistat maiestati tuae
= cuncta nosti et scis = quia non pro superbia et contumelia et aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc % ut non adorarem Aman superbissimum
% libenter enim pro salute Israhel % etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem
% sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem % et ne quemquam adorarem excepto Domino meo
% et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui % quia volunt nos inimici perdere = et hereditatem tuam delere
% ne despicias partem tuam quam redemisti tibi de Aegypto
= exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti et funiculo tuo % et converte luctum nostrum in gaudium % ut viventes laudemus nomen tuum Domine % et non claudas ora te canentium
% omnis quoque Israhel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum = eo quod eis certa mors inpenderet