et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
vos autem Christi Christus autem Dei sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico
nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
rogo ergo vos imitatores mei estote
ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis