Nr. 259. (116.)

Full text search

Nr. 259. (116.)
EDD.: Ed.pr. p.E4r-E4v. Bel p.219. Endlicher p.668-669. Kandra p.230-232. Karácsonyi - Borovszky p.249-250. CD Slov. I p.187 (nr.243). TRANSL.: Kandra p.231-233. Magyar középkor2 p.246 (partim).
Reginę hospites de provincia Novi Castri, scilicet Teutonici de X villis, quę dicuntur Felnemet, Cuzepnemet, Olugnemet, Puruen, Guncy, Vruzca, Visl, Igyhazasvisl, Cece, Dubucya, impecierunt villicos suos, scilicet Sibretum et Michaelem de falsa vilicacione dicentes, quod oppressores essent populi et dilapidatores rerum ipsorum. Quorum causam Ocyus banus ex pręcepto et auctoritate regis discuciens computando centum et decem marcas argenti in damno et misit eos Varadinum ad examen ferri candentis per pristaldum nomine Augustinum de villa Pel. Vbi praedicti actores de decem villis remiserunt Sibreto et Michaeli partem suam de damno, quod requirebant, ita tamen, quod ipsi eiicerentur de cohabitatione decem villarum cum uxoribus et filiis sine spe revertendi et ipsi idem Sibretus et Michael iudici satisfacerent et pristaldo. Executores autem huius causę fuerunt Niclous, Andreas et Iacou et Elcy de decem villis.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me