Nr. 274. (23.)

Full text search

Nr. 274. (23.)
EDD.: Ed.pr. p.A4v-Br. Bel p.200-201. Endlicher p.645-646. Kandra p.128-130. Karácsonyi - Borovszky p.255-256. TRANSL.: Kandra p.129-131.
Medue de villa Kal impeciit Alexandrum de villa Zub cum tribus servientibus eius, item Legerum, Vitalem et Gyroltum de villa Libecii pro occisione patris sui Forcasii coram Myca, comite Bicoriensi, scilicet iudice ab Andrea rege delegato. Quos idem iudex per pristaldum nomine Gylianum de villa Vruz misit ad iudicium ferri candentis Varadinum. Vbi impetrata licencia regis et praenominati iudicis pacificati sunt et mutuo iuramento pacem firmaverunt et Alexander convenit satisfacere iudici et in festo Omnium Sanctorum dare adversario suo novem marcas et tres pristaldo Varadini simul pro se et pro servientibus suis, item Leger duas marcas adversario eidem et unam pristaldo, Gyrolt quatuor marcas dimidia minus et unam pristaldo et satisfacere iudici, sicut Legar, Vitalis quoque septem marcas adversario, ex quibus tres iam dedit, quatuor autem daturus est in praedicto festo, sicut alii tenentur, pristaldo vero iam satisfecit. Et si praedicto die haec omnia non persolverent, duplo dare tenerentur.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me