Nr. 161. (241.)

Full text search

Nr. 161. (241.)
EDD.: Ed.pr. p.L2r-L2v. Bel p.242. Endlicher p.700. Kandra p.360-362. Karácsonyi - Borovszky p.210-211. TRANSL.: Kandra p.361-363.
Tunc et Legyn, castrenses Bichorienses de villa Gyan, coadiuvantibus Luca, principe exercitus, et Matthia centurione impecierunt libertinos Forcos et Kelemen, scilicet Iseput, Bulsuhut, Chimont, Sashat, Meduet, Ilobarut, hos omnes cum filiis suis, item Belat, Egidut, Tadeusut pro concivibus suis. Kelemen autem et Forcos dixerunt eosdem suos esse libertinos et accepto iudice a domino rege Andrea Smaragdo comite et pristaldo Iula filio Vacae inter multos adduxerunt Micam comitem in testimonium. Cuius testimonio, cum praefatus iudex esset contentus, ex praecepto regis posuit super iuramentum ipsius Mice comitis, ut scilicet ipso super sepulchrum Sancti Ladislai regis iurante praenominati libertini pręnominatis Kelemen et Forcos redderentur. Cumque Mica comes staret ad sanctum sepulchrum iuraturus, praedicti castrenses reconciliati sunt cum Kelemen et Forcos, ita scilicet, quod ipsi reddiderunt praenominatos libertinos praefatis Kelemen et Forcos, sed in puritate promissa. Compromiserunt enim Kelemen et Forcos, quod receptos libertinos suos in inferiorem condicionis ordinem non deprimerent, sed in eodem statu, scilicet libertinorum retinerent, generaliter de ipsis quoque castrensibus alia ablata non requirerent.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me