Nr. 103. (329.)

Full text search

Nr. 103. (329.)
EDD.: Ed.pr. p.Pv-P2r. Bel p.259. Fejér VII/1 p.193-194 (nr. 157). Endlicher p.722. Kandra p.450-452. Karácsonyi - Borovszky p.190-191. REG.: Erdélyi okmt. p.143 (nr.73). TRANSL.: Kandra p.451-453.
Ioubagiones de Zobozlo, scilicet Igeben, dux exercitus, Bedę, Bela, Vodosa, Ysaac centuriones, item Cicolou varnogio et Peter archipreco impecierunt Cotlobam et Cepanum de violenta occupatione terrę castri. Cotloba autem respondit se terram eandem pro aliquo forefacto prius amisisse et adepta venia, cum rex reddi sua per Cepanum, palatinum comitem praecepisset, nullus ei in eam terram redintranti contradixisset. Nicolaus itaque, palatinus comes iudex eorum praecepit ei adducere pristaldum restitutionis et ille adduxit Azariam, de villa Nechemer, cui testimonium de restitutione perhibenti supradicti aduersarii contradicere non audentes condempnati sunt. Iudex itaque terram, de qua scilicet agebatur, praedictis Cotlobę et Cepano fecit confirmare dato pristaldo nomine Farcasio de villa Loc. Qui terra illa confirmata legitime cum centurione Ysaac nomine, qui se a sociis suis centurionibus transmissum esse perhibuit, rem gestam Waradinensi capitulo contestatus pręsentibus literis fecit aeternari.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me