Nr. 368. (357.)

Full text search

Nr. 368. (357.)
EDD.: Ed.pr. p.Q4v-Rr. Bel p.265-266. Endlicher p.732. Kandra p.482-484. Karácsonyi - Borovszky p.295-296. CD Slov. I p.249 (nr.346). TRANSL.: Kandra p.483-485.
Cum hęreditaria portio Nicolai filii Endus de terra Borozlou in ius Petri filii Petri ordine iudiciali cessisset, idem Petrus astruxit, quod praenominatus Nicolaus in terra eadem partem emptitiam haberet pręter hęreditariam. Quod cum cohęredes eiusdem Nicolai, videlicet Cepanus comes, Petrus, Iohannes et Paulus negarent, Ladislaus comes posuit super iuramentum eorundem condivisorum et dato pristaldo nomine Becha filio Petri misit eos Waradinum, ubi cum iurare fuissent parati, procurator Petri nomine Hubec iustitiam adversariorum domini sui recognoscens non adiuravit eos dimittens eis terram, quam dominus eius Petrus pro emptitia parte requisierat. Convenit etiam ille Hubuc iudici satisfacere in toto, pristaldo vero in parte. Pręterea supradictus Petrus requisivit duas villas, scilicet Gurbuc et Fekethe pro terra Nicolai ex donatione regis patri suo Endus collata, cui dum praenominati quatuor homines contradicerent asserentes eas ipsi Nicolao cum ipsis esse hereditarias et hoc testimonio multorum bonorum hominum comprobassent, praedictus iudex per iam dictum pristaldum misit eos Waradinum ad examen ferri candentis, ubi homo ipsorum portato ferro iustificatus est.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me