Nr. 19. (389).

Full text search

Nr. 19. (389).
EDD.: Ed.pr. p.S3r-S3v. Bel p.273. Endlicher p.741-742. Kandra p.516-518. Karácsonyi - Borovszky p.161-162. TRANSL.: Kandra p.517-519. Magyar középkor2 p.196.
Quid filius Olibrii comitis duxit in causam fratrem suum Herbortum dicens, quod non deberet ipse Herbortus esse particeps cuiusdam prędii nomine Neuegy, cum illud praedium pecunia matris suae, scilicet novercę Herborti sit emptum et ab eadem in morte sua coram patre suo Olibrio et fratribus patris sui, necnon aliis cognatis eius sibi soli, utpote unico matris suę fuerit relictum, et adduxit in testimonium Bos comitem, fratrem videlicet patris sui aliosque cognatos et notos et Micam, comitem Bichoriensem. Quibus testimonium unanimiter sibi perhibentibus Banco, comes palatinus posuit super iuramentum Bos comitis dato pristaldo nomine Gyopol filio Nicus. Qui Bos cum Waradini paratus esset iurare, praenominatus Quid cum fratre suo Herborto taliter convenit, quod ipse portionem suam in praedio Fegyuernuch, quę hęreditario iure ipsum contingit, fratri suo Herborto relinqueret, et ita praedium Fegyuernuch a modo ipsius Herborti foret sine participe, ita tamen, quod si quis de iam dicto praedio quicquam requireret, ipse Quid datam a se partem tueri non teneretur. Praeterea idem Quid dimidium suę portionis in terra Baluc versus Nesmer retento sibi iure molendini dedit etiam Herbordo et ita pro his omnibus sepe iam dictis Quid recepit solus consensu et pace fratris sui praedium Neueg totaliter. Amen.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me