Nr. 189. (74.)

Full text search

Nr. 189. (74.)
EDD.: Ed.pr. p.C4v-Dr. Bel p.209. Endlicher p.657. Kandra p.182-184. Karácsonyi - Borovszky p.221-222. REG.: Bakács 31 (nr. 18). TRANSL.: Kandra p.183-185.
Gabriel de villa Folth litigavit cum villanis Bagya, scilicet Pet, Terpe, Ioanne, Sycia pro occisione sui filii, coram iudice Nicolao, palatino comite, quos discuciens per pristaldum suum nomine Ymarad de villa Seureg misit Varadinum ad examen iudicialis ferri. Qui in loco taliter convenerunt, ut eorum tres, scilicet Pet, Terpe, Ioannes darent Gabrieli decem et septem marcas in die Sancti Ioannis Baptistae in loco Varadiensi. Quod si non persolverent in eodem die, duplo persolvere tenerentur et idem satisfacere iudici. Gabriel vero pristaldo satisfaceret. Sycia tamen cum filio suo Paulo in loco Porozlou iuramento suo se purgaret. Terram autem, quam praefati villani a Bugard in commune emptam habebant, cuius occasione homicidium perpetratum est, ex aequo dividerent ita, quod aequali particione uterque sibi partem contiguam acciperet. Participes autem eiusdem homicidii, qui castrenses sunt, prędicti quattuor homines expellere de cohabitacione sua tenerentur.

 

 

Arcanum Newspapers
Arcanum Newspapers

See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me

Arcanum logo

Arcanum is an online publisher that creates massive structured databases of digitized cultural contents.

The Company Contact Press room

Languages







Arcanum Newspapers

Arcanum Newspapers
See what the newspapers have said about this subject in the last 250 years!

Show me