16.

Teljes szövegű keresés

16.
Báthory Zsigmond fejedelem Szentjobbot tartozékaival Bocskay Istvánnak adományozza. Várad, 1596 október 2.
Nos Sigismundus Dei gratia Transsylvaniae, Moldaviae, Valachiae Transalpinae, et Sacri Romani imperii Princeps, partium regni Hungariae Dominus, et Siculorum Comes etc. Memorie commendamus tenore presentium significantes, quibus expedit, universis, quod nos dignum et honorificum habentes respectum preclare fidei, syncere integritatis, et gratissimorum obsequiorum, insigniumque meritorum spectabilis, et magnifici domini Stephani Bochkay de Kismarja fratris et consiliarii nostri, supremi arcis nostre Varadiensis capitanei, ac Comitis comitatuum Bihoriensis Craznensis et Szolnokinterioris, que ipse nobis inde a primordio principatus nostri omnia sua studia, curas et labores ad nostram salutem, dignitatemque tuendam et amplificandam promptissime conferendo, ac eundem se perpetuo erga nos prebendo, summa cum animi sui contentione, dexteritate et alacritate prestitit, ac in futurum quoque pari cum promptitudine, atque constantia prestiturus est: totale et integrum castrum Zentiob, alias Zentiogh vocatum, ac totales similiter et integras possessiones, itidem Zentiob, alio nomine Zentiogh, Zentmiklós, Piskolth alias Poskoth, Choway, Alsósárszegh et Hodos nuncupatas, necnon predium Kowáchy, et promontorium vulgo Kowáchyhegy appellatum, in territorio, et intra veras metas eiusdem predii: in Bihariensi prenotato, portionesque possessionarias, in possessionibus Penizlek in 404Zathmariensi, atque Echegh et Kendeoreos nominatis, in Zolnokexteriori, porro predium Onodtheleke vocatum, in dicto Zathmariensi comitatibus existentes, et adjacentibus habitas, que alias quondam Francisci Kendy de Radnoth consiliarii nostri et comitis comitatus de Kewkewlleo prefuisse, sed ex eo, quod cum superioribus annis quidam ex consiliariis nostris, et precipuis ditionis nostre nobilibus, qui scilicet divi parentis nostri, et nostro etiam beneficio aucti, honoribus et opibus excreverant, repentina insolentia correpti contra personam, dignitatemque nostram conspirassent, idque serum clam de nobis constituissent, ut nos pretacto regno Transsylvanie et sede nostra ablegarent, vei si id pro voto eis non succederet, astu quodam nos circumvenirent, vitamque nobis eriperent; ac nos his cognitis paucorum saltem fidelium nostrorum comitiva stipati, vite et dignitatis nostre servandi causa ad arcem nostram Keowár, in comitatu Szolnokmediocri existentem contendendum duxissemus, idem Franciscus Kendy summis licet a nobis honoribus et bonis cumulatus, tot meritorum nostrorum, fideique et fidelitatis sue nobis debite imrnemor, non solum factiosis illis consensisset, sed ad prenotatam arcem Keowár proficiscentibus, et adhuc intra limites prescripti regni Transsylvanie constitutis nobis, de novo principe contra dignitatem et authoritatem nostram eligendo cum aliis infidelibus claudestina consilia habuisset, viteque nostre insidiatus fuisset, atque ob hoc in comitiis generalibus dominorum regnicolarum trium nationum ipsius regni Transsylvanie et partium antedicti regni Hungarie ditioni nostre subiectarum, Albe Julie ad decimum sextum diem mensis Aprilis, in anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo quinto proxime elapso preterito ex nostro edicto celebratis, communi suffragio et publica declaratione eorundem dominorum regnicolarum, simul cum ceteris factiosis notam perpetue infidelitatis et crimen lesae (!) maiestatis nostre incurrisset, ac in amissione capitis et omnium bonorum tam propriorum, quam uxoris et liberorum suorum condemnalus extitisset, ad nos, consequenterque collationem nostram rite et legitime devoluta et redacte esse dignoscuntur: totum item et omne ius regium, si quod in prenarratis, castro, possessionibus, portionibus possessionariis, prediis et promontorio qualitercumque existeret, aut eadem et eedem nostram ex quibuscunque caussis, viis, modis et rationibus concernerent collationem, simul cum cunctis 405utilitatibus, et pertinentys quibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, fenetis, sylvis, nemoribus, aipibus, montibus, vallibus, vineis, vinearumque promontoriis, aquis, fluuiis, piscinis, piscaturis, aquarumque decursibus, molendinis et eorundem locis, generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum suarum integritatibus, quouis nominis vocabulo vocitatis, ad prescriptas, castrum, possessiones, portiones possessionarias, predia, et promontorium, antelatumque ius regium in eis qualitercunque habitum de inre et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, sub suis veris metis et antiquis limitibus existentibus, preterea censibus, taxis et contributionibus tam ordinariis quam extraordinariis, sive per dommos regnicotes in comitiis eorum generalis, aut partialibus, iuxta numerum portarum quotannis imponi solitis, siue aliter qualitercunque exigi consuetis, necnon theloniis, vadis, ac decimis et nonis vini et frugum, bladorumque omnium, e terra nascentium, atque apum et agnorum, denique tormentis e instrumentis bellicis omnibus in eodem castro existentibus, aliisque quibusuis emolumentis, libertatibus, prerogativis, et obuentionibus, memorato domino Stephano Bochkay, ipsiusque heredibus et posteritatibus utriusque sexus uniuersis gratiose dedimus. donauimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus, iure perpetuo et irrevocabiliter tenendas, possidendas et habendas, salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Quas nos in formam privilegii nostri redigi taciemus, dum in specie ad nos fuerint reportate.
Datum in predicta arce nostra Varadiensi, secunda die mensis Octobris, anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo sexto.
Sigismundus Princeps. mp. (L. S.) Stephanus Josica cancellarius. Lucas Várady, secretarius.
(Eredeti, papiroson, melynek vízjegye balra néző sas. Középütt a fejedelem papírfelzeten vörös viaszba nyomott kerek pecsétjével. A herceg Esterházy-család kismartoni levéltárában, fasc. D. Mo. 50. Rep. 47.)

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem