2.

Teljes szövegű keresés

2.
Draskovich György aradi prépost jelentése Kristóf deáknak köleséri és váradi, valamint Márton plébánosnak debreceni hitújításáról. Bécs. 1552 július 10.*
Közölte Bunyitay Vince a Századok 1887. évf. 398–399. l.
Enormia facta et dicta haereticorum in dioecesi Waradiensis ecclesiae manentium.
1. Duplex est secta. Altera Lutheranorum, altéra vero eorum, qui iam sopitam haeresim Sacramentariorum ab inferis 387revocant et populo proponunt. Prior passim iam altas radices egit; posterior in dies pullulans latius serpit. 2. Christoforus quidam literatus, olim Wittembergensis scholae alumnus universam plebem et ignobile vulgus Lutherana haeresi summa cum laude inficit. Habitat in oppido eius episcopatus Kereser vocato. connivente gubernatore episcopatus, Thoma Warkoch. 3. Audet etiam publice gloriari, brevi se Waradini concionaturum, quod etsi hactenus publice non fecit, privatim tamen et clam per domos oberrans, adiunctis sibi etiam aliis eiusdem farinae hominibus, multos in errorem pertraxit. 4. Intra octavas Sacratissimi Corporis Christi fuit Waradini, ubi dum audisset Benedictum quendam literatum, iamiam exspiraturum more antiquo et laudabili Sacratissima Eucharistia refectum: domum ingressus, in aegrotum vehementissirne est invectus, inquiens: hodie ingredieris inferos, quia diabolum recepisti, nisi Christiano more statim communicaveris. 5. Ingressus tandem arcem, multum blasphemavit adeo, ut etiam referre sit peccatum. Venerabile siquidem illud Sacramentum et pignus aeternae vitae, inclusum satanam dicere est ausus. 6. In Kereser oppido habitans perturbat plebanum, virum pium, et inter Christianos et suae sectae homines graves turbas excitat. Timendum est, ne multa atrocia homicidia inde oriantur. Sunt et alia infinita, quae quotidie fiunt. 7. Natum est et aliud horrendum monstrum: Martinus plebanus Debrecinensis, qui ut sapere videtur, haeresim Berengarii, olim sepultam, denuo ab inferis revocat. 8. Docet siquidem Christum cernentibus apostolis coelos conscendisse. eiusque corpus in certa et definita coeli parte esse locatum, ob idque eos errare credit, qui in Sacramento altaris vere et realiter, sive per transsubstantionem,* sive citra transsubstantionem credunt corpus et sanguinem Christi esse. Autumat igitur nos nunquam corpus et sanguinem Christi tractare, sed duntaxat earum rerum signa et symbola. 9. Hinc illud nascitur, quod Sacramento nullam vult exhiberi reverentiam. 10. Nullus ornatus altaris curatur, sed simplex et lignea mensa sufficit; supervacanea putat altaria. 11. Indumentum sacerdotum, in quibus sacerdotes offere solent et recte, quandoquidem et illa nos admonent passionis Christi, prorsus contemnit; sed contentus est suis quotidianis vestibus etiam cum sacra peragit. 12. Iam multi hunc solum evangelium intellexisse sibi certo persuaserunt. 38813. Capiulum in hosce animadverteret, si saeculare brachium non deesset et regia maiestas id fieri permitteret. 14. Hic ob suas ineptias etiam Lutheranis displicet, qui in eo conventiculo, quod superioribus mensibus in oppido Ladan celebrarunt, Martinum presbyterum haereticum pronunciantes, omni antiquo ritu excommunicationis adhibito, excommunicarunt. lile vicissim illos diris devovet. Atque ita satanas divisus est. 15. Quiantea solius Dei posse maledicere vei benedicere credebant, iam suo errore reiecto, catholicam de excommunicanda ratione doctrinam receperunt. 16. Nisi igitur maturo remedio huic malo provisum fuerit, brevi universa plebs hoc contagioso morbo inficietur, et infecta, sempiterna morte interibit.
Sic!
(Eredeti, papír; hátán egykorú kéztől: „Narratio Georgii Draskovich praepositi Orodiensis 20-a Julii Wiennae facta 1552”. – Bécs. Staatsarchiv. Hungarica. 1552.)

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem