25.

Teljes szövegű keresés

25.
Kébell Mihály apát, váradi kanonok vikáriust jelentése gróf Csáky Imréhez. Várad, 1711 április 3
Varadini 3. Apr. 1711. Excellentissime etc. Gratiosas Excellentiae V. die 13. mensis praeterlapsi mihi missas litteras non pridem una cum sigillo vicariali humillime percepi, in quibus benigne mandat Excellentia V., ut tam temporalium, quam etiam rerum spiritualium genuinam informationem mittam, – summas imprimis repono gratias, quod me, indignum, servumque infimum tali honore dignata fuerit Excellentia V. consolari, ero ego ad mortem usque tanti beneficii memor. Quia vero litterae meae, in quibus omnia specifice apposueram, ut adverto, vei deperditae vei fors detentae alicubi haereant, per praesentes iteratis vicibus obligationem meam contestor.
Quod attinet spiritualia: ante rebellionem hanc in tota dioecesi, ut informor, erant parochi tres, nimirum in oppido Belényes, in oppido Somlyó et in pago Kárásztelek. Pie defunctus vero episcopus, illustrissimus D. Benkovics semper penes 422se tres, quatuor subinde etiam sacerdotes, exceptis canonicis servabat, quos tam ad sacramentorum administrationes, quam ad alias iuiidicas exmissiones adhibere solebat. Domini autem canonici in ecclesia Patrum Franciscanorum solita munia spiritualia persolvebant. Inchoaverat quidem piae memoriae dominus reverendissimus episcopus honestam ecclesiam fabricare, sed morte superveniente eam imperíectam et a medio quasi opere erectam reliquit. Modo vero nonnisi in Somlyó est parochus, nomine Paulus László, cui eliam ecclesiam Kárásztelekiensem pro filiali adiunxi. Oppidum enim Belényes est desertum. Nos iam tres canonici in sacello Patrum Societatis in ipsa arce divina persolvimus, satinde etiam ungarice concionor, prout et hodie, cum specialiter die hac illustrissimi domini episcopi concio fuerat. Residemus in arce in una domuncula omnes tres una cum D. Búcsi, nullam penitus oeconomiam servare valentes. Siquidem extra arcem, nostram civitatem, in qua actu etiam sufficientes incolae sunt, non permittimur possidere, qua ratione nulla divina ibidem celebrantur, imo nocturno praesertim tempore, cum portae sint clausae, neque accessus ad fideles detur, multis illorum in obitu periclitantibus. Hactenus, sicut et prius omnes una cum bono provisore ad mensam meam sunt.
In comitatu valedictoriam sedem 26. Martii habuimus, in qua i. comitatus, me etiam comparente, quadringentos pro discretione Excellentiae V. ordinavit aureos… Non deero tam quoad posse meum Exellentiae V. gratifacari, sicut et procuravi unum nigrum sonipedem pro venatione aptum, qui si Excellentiae V. placuerit, certe una mecum ad servitia erit etc. inimus servus et capellanus. Michael Kébell m. p.
(Egészen sajátkezű. Gr. Csáky-nemzetség szepesmindszenti levéltára: VII. 289.)

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem