58.

Teljes szövegű keresés

58.
Gróf Forgách Pál püspöki jogánál fogva Alapy Jánost váradi kanonokká nevezi ki. Ghymes, 1753 július 15.
Nos Paulus e comitibus Forgách, totius arcis Ghymes actualis haereditarius dominus, major domus, patientia Dei episcopus Varadiensis, incliti comitatus Bihariensis supremus ac perpetuus comes, sacrae caesareae regiaeque maiestatis consiliarius intimus, memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis: quod Nos meritis et integritate admodum reverendi Joannis Alapy, episcopalis consistorii nostri assesoris, ac seminarii quoque nostri Varadiensis clericorum praefecti inducti, sed et honestam, omnibusque gratam vitae conversationem, caeterasque animi dotes, quibus ipsum ab altissimo ornatum agnoscimus, prae oculis habentes, eidem tanquam idoneae et bene meritae personae per mortem illustrissimi ac reverendissirni domini Pauli Kovács, electi episcopi Scardonensis, sacrae caesareae regiaeque maiestatis, eiusdemque consilii regii consiliarii canonice vacantem, praefatae ecclesiae nostrae Varadiensis canonicatum, solitis cum proventibus ad sensum capituli nostri statutorum restrictis ita conferimus, ut proventus iuxta statuta eiusdem capituli nostri per triennium non participatos tribus adhuc subsequentibus annis proventus similes in canonicalem domum penes cathedralem ecclesiam aedificandam convertere teneatur. Eundem itaque canonicatum cum suis emolumentis, bonisque temporalibus ubicunque habitis ad eumdem de iure et ab antiquo spectantibus et pertinere debentibus, authoritate iuris nostri ordinaria, quam in ecclesia nostra aliorum praedecessorum nostrorum, ecclesiae Varadiensis felicis reminiscentiae 480episcoporum ad instar pleno iore habere et exercere dignoscimur, dandum duximus et conferendum, imo damus et conferimus praesentium per vigorem. Quo circa vobis illustrissimis, reverendissimis et admodum reverendis dominis, filiis nostris in Christo dilectis, praeposito maiori, lectori, cantori, custodi, caeterisque eiusdem ecclesiae nostrae Varadiensis canonicis harum serie firmiter commitlimus et mandamus quatenus acceptis praesentibus praedictum Joannem Alapy et neminem alium in praefatum canonicatum introducere, et accepto prius ab eodem solito fidelitatis iuramento, nec non praevia iuxta decretum sacrosancti concilii Tridentini coram vobis ac praeterea coram officio vicariatus nostri elicito ad sensum eiusdem decreti fidei professione, servatisque de iure et more servandis investire et installare, eique locum in stallo et vocem in capitulo dare et assignare, de proventibus etiam et emolumentis ad eundem canonicatum modo praeapposito pertinentibus eidem respondere, ac per eos, quorum interest, responderi facere modis omnibus debeatis et teneamini. Nec secus facturi Praesentibus perlectis exhibenti restitutis.
Datum in curia oppidi nostri Ghymes die decima quinta mensis Julii anno Domini millesimo septingentesimo quinquagesimo tertio.
Paulus Comes Forgach episcopus Varadiensis m. p.
Ad gratiosum suae Excellentiae mandatum Lazarus Ernyey secretarius.
(Nyilt levél alakjában, egy nagy iv regálé papíron keresztbe írva, alant középütt vörös viaszba nyomott, papírfelzetes, nagy, kerek pecséttel, melyen a püspök főpapi jelvényekkel díszített családi címere látható. – Külsején a váradi káptalan által történt elfogadásnak s a Polentari Ferenc éneklőkanonok által 1753 augusztus 4-én teljesített beiktatásnak bizonylatával. – Váradi püspöki levéltár: 3398.)

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem