Est 10

Full text search

Est 10
Est 10.1
rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias
Est 10.2
cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
Est 10.3
et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent
Est 10.3
% dixitque Mardocheus a Deo facta sunt ista
Est 10.4
= recordatus sum somnii quod videram haec eadem significantis = nec eorum quicquam irritum fuit
Est 10.5
= parvus fons qui crevit in fluvium = et in lucem solemque conversus est = et in aquas plurimas redundavit % Hester est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam
Est 10.6
% duo autem dracones ego sum et Aman
Est 10.7
= gentes quae convenerant hii sunt % qui delere nomen conati sunt Iudaeorum
Est 10.8
% gens autem mea Israhel est qui clamavit ad Deum % et salvum fecit Dominus populum suum % liberavitque nos de omnibus malis = et fecit signa magna atque portenta inter gentes
Est 10.9
= et duas sortes esse praecepit % unam populo Dei et alteram cunctarum gentium
Est 10.10
= venitque utraque sors % in statutum ex illo iam tempore diem coram Deo universis gentibus
Est 10.11
% et recordatus est Dominus populi sui % ac misertus hereditati suae
Est 10.12
= et observabuntur dies isti in mense adar % quartadecima et quintadecima die eiusdem mensis = cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati % in cunctas deinceps generationes populi Israhel

 

 

Ziarele Arcanum
Ziarele Arcanum

Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi

Arcanum logo

Arcanum se ocupă cu digitalizarea în masă, cu arhivarea și cu publicarea materialelor tipărite.

Despre noi Contact Apariții în presă

Languages







Ziarele Arcanum

Ziarele Arcanum
Vezi ce au spus ziarele din ultimii 250 de ani despre acest subiect!

Arată-mi