51.

Teljes szövegű keresés

51.
Egykorú feljegyzés Csáky bíbornok exhumálásáról és Debrecenben történt eltemetéséről. Debrecen, 1733 augusztus 27.
Comparato, ut diximus templo (id est picturis sanctuarii perfectis, ipsoque in exteriore conspectu statuis, portaeque elegantioris erectione) e solemni ecclesiae romanae ritu initiando, purpuratum antistitem, eminentissimum cardinalem Csáky, fundatorem eius fabricae benignissimum P. superior submissionis precibus advocatum voluit. Agebat tunc princeps M. Varadini, ad quem eo accedens P. superior ea felicitate admissus est, ut postulata impetraret. Designatus fuit initiando illi templo dies 28-a Augusti, (1732) pridie cuius se omnino Debrecini adfuturum cardinalis recepit. Verum paucos post dies, febri correptus, quae initio levis et parum metuenda, paulo vero crudior effecta, ad lethum pertinere visa est, quod praefixa dies fatalis 28-a Augusti ad summum nostrum omnium moerorem et complorationem ostendit; ea enim ipsa die rite ad excipiendam mortem comparatus cardinalis Emericus Csáky ad aeternitatem beatam evocatus est. A° 1733. P. superior sollicite curavit, ut mentem venerabilis capituli intelligeret, quid decrevisset de exequiis eminentissimi pie defuncti cardinalis; praeterito enim iam quadrimestri examine corpus ipsius nondum sepulturae traditum, Varadini asservabatur. Verum diu multumque anxium P. superioris animum, illmi ac reverendissimi canonici depositum illud sibi destinantes, adeo non recrearunt, ut etiam amplius negotium ipsi demandaverint ad exquirendum excellentissimi dni comitis tavernicorum regalium magistri d. Sigismundi Csáky aliorumque de familia superstitum consensum. His cum venerabili capitulo M. Varadinensi consentientibus circiter hunc Mensem Martium definitum est, ut eminentissimi S. R. E. Cardinalis exanime corpus Varadino ad nostram ecclesiam Debrecinensem transferretur. Quapropter illud hexigae impositum dno adm. rndo Emerico Pochuch et Spectabili d. Gabrieli Fáy commendatum est, ut quam secretissime deveheretur. Venerunt itaque cum funere illo iidem illi curatores nocte iam concubia, et ad destinatum in templo locum cum precibus per nostros recitatis deponi iusserunt. Evolutis postea aliquot mensibus, pridie instituendae humationis, die videlicet 27. Augusti illustrissimus ac rdissimus dnus nominatus eppus Varadiensis 471Stephanus e baronibus Lusinszky, ill. item rdissimus d. comes Nicolaus Csáky, cum nonnullis ex inclyto illo genere Csákyano, universum denique venerabile capitulum M. Varadinense adfuere. Hos ingens numerus Nobilium tum Bihariensis, tum Szabolcsensis Provinciae sequebatur, excellentissimi item illustrissimi dni Alexander et eius filius Franciscus Károlyi, B. Gábriel Splényi, qui hic novae legionis delectum habebat, et multi alii genere et dignitatibus spectatissimi, ut die postera 28-a, cardinalis mortis anniversaria, ejus exequias condecorarent. In hac celebritate pontificem egit antistes Lusinszky, assistentibus omnibus dnis canonicis, qui praesente corpore, atque illi machinae (Castro-Doloris) ad ipsos Ecclesiae fornices erectae, 300 amplius luminibus illustratae, variis picturis, quae res gestas defuncti principis exprimebant, adiectis symbolis et metro exornatae imposito, persoluto prius defunctorum officio, ritus aliquos una cum missa solenni et plurimis privatim lectis magna devotione et celebritate persolverunt, atque ita eminentissimo illi principi de patria, rege et Deo optime merito parentatum fuit, dum denique in conditorium eidem cardinali singulari cura praeparatum eadem pietate ac pompa fine imposito, omnium desideriis satisfactum fuisse videretur. De vita huius principis, rebusque praeclare gestis, si quidpiam nosse cupis Lector Benevole: Patrem nostrum Michaelem Horváth a SSS. Trinitate in libello de Archiepiscopatu Colocensi conscripto, legito: Sepulchro eius hoc inscriptum est epitaphium:
Hungariae fulcrum tenet hoc post fata sepulchrum,
Orbis amor, Regis dextera, norma gregis.
Quem virtus charum Romanaque Purpura clarum
Fecerat, et svavem mos, probitasque gravem.
Templis splendorem dederat, Cleroque decorem
Ac Patriae lucem se, Populoque Ducem.
De cuius gestis est fama reciproca testis
Praemia quae quaerit: vita perennis erit.
Nunc ergo Princeps! in Coelis vive deinceps;
Sitque tibi requies, et sine fine dies.
Debreczeni kegyesrendűek: Historia Domus.

 

 

Arcanum Újságok
Arcanum Újságok

Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem

Arcanum logo

Az Arcanum Adatbázis Kiadó Magyarország vezető tartalomszolgáltatója, 1989. január elsején kezdte meg működését. A cég kulturális tartalmak nagy tömegű digitalizálásával, adatbázisokba rendezésével és publikálásával foglalkozik.

Rólunk Kapcsolat Sajtószoba

Languages







Arcanum Újságok

Arcanum Újságok
Kíváncsi, mit írtak az újságok erről a temáról az elmúlt 250 évben?

Megnézem