II. MÁTÉ NÁDOR OKLEVELÉNEK HASONMÁSA.

Full text search

II.
MÁTÉ NÁDOR OKLEVELÉNEK HASONMÁSA.
Nos Matheus Palatinus Comes Posoniens,s Symigiensis et Judex Cumanorum memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem. quod quia cuncta secundum diuinam disposicionem sunt transitoria, et unus quilibet tesauros sibi debet incelis tesaurizare, nos indiuersis casibus fortune incedentes, uolentes nostre anime inuigilare, hoc condimus testamentum, ut possessiones nostras Periese, Nympty, et Jech uocatas cum earum pertinenc˙s vniuersis et cum tributo nostro de Thopulchan, si nos de hoc seculo transmigrare contingat, reliquimus et legauimus domine consorti nostre passidendas, ita, quod siue inter sorores in habitu, siue in eisdem, donec uiuat, commoretur, et liberam habeat ipsas possessiones possidendi facultatem, ac de ipsarum prouentibus, pro remedio nostre anime elemosinas in missarum celebracionibus et in al˙s largiatur, ita tamen, quod frater noster medio tempore nichil iuris habeat in eisdem, sed dum ipsa eciam nostra consors debitum vniuerse carnis in sui transmigracione de hoc seculo persoluerit, ipse nostre possessiones in ius fratris nostri deuoluantur iterato. Ordinauimus eciam, quod possessiones nostre Gyrky et Nandur uocate, eo, quia sunt pernos aquisite, et non hereditarie, in perpetuum Jus, monaster˙ beate virginis de insula deuoluantur et statuantur, et ut hec premissa esse possint rata, et firma, domine Elysabeth, de instila beate uirginis sorori domini nostri Regis, Excellentissime domine nostre; commisimus omnia illa obseruare facienda. Datum apud Sambuk in cena domini, anno eiusdem. M.cclxxx. tercio.
Eredetije az Országos Levéltárban.

 

 

Noviny Arcanum
Noviny Arcanum

Zaujíma Vás, čo o tejto téme písali noviny za posledných 250 rokov?

Zobraziť

Arcanum logo

Arcanum Adatbázis Kiadó, popredný poskytovateľ obsahu v Maďarsku, začal svoju činnosť 1. januára 1989. Spoločnosť sa zaoberá hromadnou digitalizáciou kultúrneho obsahu, jeho triedením do databáz a publikovaním.

O nás Kontakt Tlačové správy

Languages







Noviny Arcanum

Noviny Arcanum
Zaujíma Vás, čo o tejto téme písali noviny za posledných 250 rokov?

Zobraziť