ELEGIA

Full text search

ELEGIA
Ad Lexicon Clariss. Domini Andreae Vályi.
Quae, Sacra Pestana colitis penetralia Musae,
Quive sedet mediâ Delius Urbe Deus;
Dicite, cur tantum sero genuistis Alumnum,
Forsitan et Superűm pectora Livor habet?
Fallor! at aetatem cumulare Volumine nostram
Hoc statuęre suum Tempore ferre Virum!
Nec locus invidiae; Linguas, quibus indiget usus,
Fregerat externo Pannonis Ora sono;
Nunc operae pretium est, mites decerpere fructus,
Impleat his Calathos Patria Lingua suos!
Hoc, Arethusa, tuô manat de fonte Volumen,
Quod parvo magnas gurgite fecit aquas,
Tanta papyrifero subsunt Mysteria Nilo;
O salubres cursus Nile jocose tuos!
Sed tamen et Nilus, pariterque Arethusa dehiscit;
Nulla tuum VÁLYI sorbet arena decus;
Ut fluvii rivis, augetur flumine pontus,
Donec in immensum confluat unda maris:
Lexica sic currunt adjectis nomina rebus;
Dum peragit numeros aucta sibilla suos.
Magnum opus; unius complecti munere libri,
Tot loca, tot fluvios, tot juga celsa, Viros;
Per speciem rerum, per apricos aethere saltus,
Nomina florilegae colligis instar apis;
More ferae toties opus immortale relambis,*
Et struit Hungaricos haec tua cura favos;
Condere nonnullos, hilaris modulamina Phaebi
Demus, in undenos verba coacta pedes;
Mittimus, Herois, quosdamve sonare cothurnis,
Historiisque alios invigilare suis;
Alter amet Themiden, sit nauta, aut caelifer Atlas,
Vel tonet Urbano verba diserta foro:
Sed tuus, his cunctis, praebet liber indice certo
Pabula propositis, materiamque suis.
Lumine perfundes multorum scripta Virorum:
Magnus eris serae posteritatis honos.
I, modo camporum, consignes nomina rerum,
Et fer olympiacas per tua Regna rotas;
Perfice, VÁLYI, tuos Patriâ precor auspice Libros,
Ilias Hungaricis vivat ut ista plagis!
Dum juga Carpathii, Dominae dum Maenia Budae,
Pisce, Tibisce, frequens navibus, Ister, eris;
Dum Segetis, Pecorum, Tokaensis plena Falerni
Jure sub Austriadum Patria nostra manet;
Dum Sale, dum ferro, variis tumeatque metallis;
Chrysius auriferas dum cumulabit aquas;
Semper eris Patriae charus; tum nomina rerum
Semper erunt operis nomine juncta Tui.
Exemplo Ursi plantam saepius relambentis.
Die 30ma Martii 1796. cecinit
LADISLAUS NAGY
Ord. Notarius.

 

 

Noviny Arcanum
Noviny Arcanum

Zaujíma Vás, čo o tejto téme písali noviny za posledných 250 rokov?

Zobraziť

Arcanum logo

Arcanum Adatbázis Kiadó, popredný poskytovateľ obsahu v Maďarsku, začal svoju činnosť 1. januára 1989. Spoločnosť sa zaoberá hromadnou digitalizáciou kultúrneho obsahu, jeho triedením do databáz a publikovaním.

O nás Kontakt Tlačové správy

Languages







Noviny Arcanum

Noviny Arcanum
Zaujíma Vás, čo o tejto téme písali noviny za posledných 250 rokov?

Zobraziť