Humilis conventus ecclesię Waradinensis omnibus praesentes literas inspecturis aeternam salutem in Domino. Universitati vestrę contestamur, quod veniens ad nos quidam nomine Zoba, ut ipse dixit se vocari, statuit coram nobis duos cives Ferrei Castri, scilicet Miculam et Crachium, ut idem Zoba dixit de illis, asserens illos et omnes eorundem convillanos de villa Thozar impeciisse quosdam ministros regis, scilicet Czunam et Gregorium de villa Caku pro iniusta occupatione terrę castri, cuius terrę N. est, ipsos autem ministros regis respondisse eandem terram esse hęreditariam, Nicolaum vero, comitem palatinum misisse utramque partem ad examen ferri candentis per pristaldum nomine Simeonem filium Wid de villa Sag, cuius ipse Zoba erat serviens, Waradinum, ubi taliter convenerunt, quod pręnominati ministri satisfacerent iudici et pristaldo, adversariis autem eorum darent quartam partem terrę praedictę, tres vero partes in quinque portiones ita dividerent, quod tres de quinque acciperet Gregorius cum condivisoribus suis superius, duos vero inferius Czuna cum consortibus suis.
Noviny Arcanum
Zaujíma Vás, čo o tejto téme písali noviny za posledných 250 rokov?
Arcanum Adatbázis Kiadó, popredný poskytovateľ obsahu v Maďarsku, začal svoju činnosť 1. januára 1989. Spoločnosť sa zaoberá hromadnou digitalizáciou kultúrneho obsahu, jeho triedením do databáz a publikovaním.
Zaujíma Vás, čo o tejto téme písali noviny za posledných 250 rokov?
Vyhľadávajte v desiatkach miliónov novín, denníkov a týždenníkov, športových časopisov a časopisov pre ženy!