Nr. 148. (291.)

Full text search

Nr. 148. (291.)
EDD.: Ed.pr. p.N3r-N3v. Bel p.253. Endlicher p.713. Kandra p.414-416. Karácsonyi - Borovszky p.205-206. TRANSL.: Kandra p.415-417. Árp.törv. p.123-124. Lederer p.197-198. Bolla-Rottler I p.86-87. Levéltárak p.77 (nr.26).
Misca, Iohannes, Buctu et Abraam, filii Bucanis de Boiano, impetierunt Ioannem filium Opoy de Rabay et Bichorienses de alio Boiano, scilicet Chemem et Temem et omnes castrenses de eadem villa dicentes, quod nullum haberent consortium cum eis de arundineto et insulis et paludibus et locis piscationis. Illi e contra dixerunt se in omnibus prędictis usibus ex aequo esse consortes. Gyula igitur, palatinus comes discutiens eos per pristaldum nomine Gyurc filium Moysa de villa Heldus misit ad examen ferri candentis Waradinum, ubi taliter convenerunt, quod Iohannes et Bichorienses de Boiano ęqualem haberent proprietatem et consortium generale de arundineto in arundinibus et locis piscationum cum filiis Buctonis de alio Boiano. Sed de insulis tantum duę, scilicet insula Myskae et Fecel, que videlicet in interiori parte sunt arundineti, praedicti Ioannis esset et Bichoriensium, alię vero insulę, quę in exteriori parte arundineti sunt, filiis Buctonis attinerent. In permittendis autem extraneis ad percipiendum aliquem usum de arundineto sic commune ius et ęquale haberent, ut neutra praedictarum villarum plures de aliis villis sine consensu reliquę ad sumendum aliquid de arundineto permittendi fas haberet. De villa autem talis facta est compositio, quod quęcumque via arundinetum esset filiorum Buctonis, eidem Ioanni quoque et convillanis eius Bichoriensis sine contradictione teneretur.

 

 

Noviny Arcanum
Noviny Arcanum

Zaujíma Vás, čo o tejto téme písali noviny za posledných 250 rokov?

Zobraziť

Arcanum logo

Arcanum Adatbázis Kiadó, popredný poskytovateľ obsahu v Maďarsku, začal svoju činnosť 1. januára 1989. Spoločnosť sa zaoberá hromadnou digitalizáciou kultúrneho obsahu, jeho triedením do databáz a publikovaním.

O nás Kontakt Tlačové správy

Languages







Noviny Arcanum

Noviny Arcanum
Zaujíma Vás, čo o tejto téme písali noviny za posledných 250 rokov?

Zobraziť