Comprovinciales Novi Castri et horum specialiter Teotonici de Felnemet, scilicet Michael, Iacon et alii impeciere homines Saphin et Ethened de villa Rvzka, scilicet Paulum, Zalduba, Sune, Stephanum, Buchuk, Tomam, Rasun, Banlum, Merc, Michaelem, Budam, Milos, Buldus, Donk, Obusc et Herye de furto iudicibus Banco et Benedicto comitibus, pristaldo Vgrun de villa Sap. Varadini Paul, Zalduba, Sune, Stephanus, Buchuk, Tomas, Rasun, Banlus et Merc portato ferro iustificati sunt. Michael vero, Buda et Milus combusti sunt. Buldus autem, Obusc et Herye dato termino non comparuere. Iudices vero habuere illos pro condempnatis.